Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37]
Tum Laelius: Nunc fit illud Catonis certius, nec
temporis unius nec hominis esse constitutionem rei
publicae; perspicuum est enim, quanta in singulos reges rerum bonarum et utilium fiat accessio. Sed sequitur is, qui mihi videtur ex omnibus in re publica
vidisse plurimum. Ita est, inquit Scipio. Nam post
eum Servius Tullius primus iniussu populi
regnavisse traditur, quem ferunt ex serva Tarquiniense
natum, cum esset ex quodam regis cliente conceptus.
Qui cum famulorum in numero educatus ad epulas
regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii, quae iam
tum elucebat in puero; sic erat in omni vel officio
vel sermone sollers. Itaque Tarquinius, qui admodum
parvos tum haberet liberos, sic Servium diligebat, ut
is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo
studio omnibus iis artibus, quas ipse didicerat, ad exquisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.